HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXIV: De coturnicibus, et manna

#Exod. XVI#Num. XI; Sap. XVI#Exod. XXXIII#Exod. XVI

Quinto decimo die mensis secundi, id est Maii, tricesima die scilicet ab exitu eorum Pascha celebrabatur, defecerunt eis victualia, quae tulerant de Aegypto, et dixerunt: Utinam mortui essemus in Aegypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate. Cumque orasset Moyses ad Dominum dixit ad eos: Audivit Dominus murmurationes vestras contra eum, et dabit vobis vespere carnes, et mane panes in saturitate. Factumque est vespere. Et ascendens coturnix de sinu Arabico, ubi praecipue nutritur, transcenso medio mari operuit castra, et ad libitum populi capiebatur. Est autem coturnix avis regia, quam Josephus ortygiam vocat, Graecus orthogometrum, nos vulgo curlegium dicimus a currendo Mane vero cum orasset Moyses, ros descendens illinitus est manibus ejus quem prius imbrem suspicatus est, sed cum gustasset, sensit mellis dulcedinem, et panem promissum datum intellexit, et jacuit ros per circuitum castrorum, et erat granum minutum quasi semen coriandri, album in modum pruinae, et quasi pilotusum. Quod videntes filii Israel dixerunt: Manhu, id est quid est hoc. Unde deinceps manna dictum est. Quod quidam indeclinabile putant, alii in prima declinatione ponunt, alii in tertia, sicut et pascha, chae, vel paschatis. Et ait Moyses: Hic est panis vobis datus a Domino. Colligite vobis gomor per singula capita. Et collegerunt alii plus, alii minus, et mensi sunt ad mensuram gomor. Nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus. Forte enim in acervis collecta ponebantur, et reddebatur singulis gomor. Quod Josephus vocat assarium, et est decima pars ephi. Vel forte quantumcunque quis colligeret veniens ad propriam non inveniebat nisi gomor, qui ab aliis etiam comedebatur. Colligebatur autem mane, quia, cum incalescebat sol, liquefiebat, quod miraculosum erat, cum ad ignem durum fiebat. Terebant autem illud in pulverem, et conglutinatum in panes formabant, cujus sapor erat dulcissimus, pro quo dictum est, simila cum melle. Et alibi sapor panis oleati. Quod vero dicitur, quia sapiebat in ore cujusque quod desiderabat non multum authenticum est. Dicit Josephus, quod etiam hactenus rigatur locus ille siccis imbribus. Dixitque Moyses ad populum: Nullus relinquat ex eo in mane. Quidam tamen reservaverunt, et scatebat vermibus, et computruit. Praecepitque Moyses ut die sexto colligerent cibos duplices, quia Sabbato non inveniebatur in agro. Tamen servatum in die Sabbati non corrumpebatur. Quidam quoque putant nec etiam sexto die collegisse quemquam, nisi unum gomor, sed illud per miraculum multiplicabatur, ut duobus sufficeret diebus. Hoc inde colligentes, quia infra legitur, quia propter hoc tribuit vobis Dominus die sexto cibos duplices. Dixitque Dominus Moysi: Imple gomor ex eo, ut custodiatur in futuras retro generationes, id est post futuras retro generationes, ad memoriam retro habendam. Et fecit Moyses juxta verbum Domini, et posuit illud Aaron in urna aurea in tabernaculo reservandum. Aiunt Hebraei eos primo habuisse parvum tabernaculum, in quo Dominum consulebant, de quo infra: Moyses tollens tabernaculum tetendit extra castra procul. Vel per prolepsim de futuro tabernaculo dictum est. Hoc cibo aliti sunt filii Israel quadraginta annis, usque dum tangerent fines terrae Chanaan.